Sous COMMISSION LITURGIE St Jacques

La Messe en latin

RITUS INITIALES

(Ouverture de la célébration)  

V. In nomine Patris, et Filli, et Spíritus Sancti         

R. Amen.

Ø  Dominus vobiscum

Ø  Grátia Domini  nostri Iesu Christi, et cáritas

Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ominbus vobis

R. Et cum spiritu tuo

V. Grátia vobiset pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu

Christo

R. Benedictus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi

V. Fratres, (et sorores), agnoscámus peccáta nostra, ut    

apti simus ad sacra mystéria celebránda.

 

T. Confiteor Deo omnipoténti et vobis, fratres,

quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne : mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes angelos et sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ade Dominum Deum nostrum.

V. Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis  

Peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam

ætérnam.

R. Amen

V. Kyrie elésion                                 R. Kyrie eléison

V. Kyrie eléison                                 R. Christe eléison

V. Kyrie elésion                                 R. kyrie elésion

 

T. Glória in excélsis Déo et in terra pax 

homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te, 

benedícimus te, adorámus te, glorificámus te, 

grátias ágimus tibi propter magnam glóriam 

tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater

omnípotens. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius

Patris, qui tollis peccáta mundi, miserére  

nóbis ; qui tollis peccátta mundi, súscipe

deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram 

Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus 

Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus,

Iesu Christe, cum Sancto Spíritu : in glória Dei  

Patris. Amen.

 

 

Oratio Collecta (prière d'ouverture)

V. Orémus…

R. Amen

 

LITURGIA VERBI (Liturgie de la Parole)

Ad finem lectionis

L. Verbum Dómini

R. Deo grátias

Ad Evangélium

V. Dóminus vobiscum

R. Et cum spiritu tuo

V. Léction sancti Evangélii secúndum N.

R. Glória tibi, Dómine

Finito Evangelio

V. Verbum Dómini

R. Laus tibi, Christe

 

T. Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem,   

factórem cæli et térræ, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula.

 

Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubtantiálem Patri : per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cælis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine, et homo factus est. Crucifixus étiam pro nobis sub Póntio Piláto ; passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, et acséndit in cælum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem : qui ex patre Fílióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur, et conglorifictur : qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confiteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sæculi. Amen.

 

Deinde fit oratio universalis (Prière universelle)

 

LITURGIA EUCHARISTICA

 

(Liturgie Eucharistique)

 

V. Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua  

largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terræ et ópéris mánuum hóminum, ex quo nobis fiet ppanis vitæ.

 

R. Benedíctus Deus in sæcula

 

V. Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua  

largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus fructum vitis et operis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spirituális.

 

R. Benedíctus Deus in sæcula

 

V. Oráte, fraters, ut meum ac vestrum sacrificium 

    acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

 

R. Suscípiat Dominus sacrificium de mánibus tuis ad

laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiusque Ecclésiæ suæ sanstæ.

 

Oratio super oblata

Prex Eucharistica

V. Dóminus vobiscum

R. Et cum spíritu tuo

V. Sursum corda

R. Habémus ad Dóminum.

V. Grátias agámus Dómino Deo nostro

R. Dignum et iustum est.

 

Prœfatio propria

In fine autem prœfationis:

 

T. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus  

Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

V. Mystérium Fídei

           

            R. Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam 

resurrectiónem confitémur, donec vénias

 

            V. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo  

Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti,  

omni honor et glória per ómnia sæcula  

sæculórum

R. Amen

Ad Communionem (Rites de communion)

V. Praæcéptis salutáribus móniti, et divina institutióne formáti, audémus dícere

T. Pater noster, qui es in cælis : sanctificétur nomen

    tuum ; advéniat regnum tuum ; fiat volúntas tua,  

    sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidiánum  

    da nobis hódie ; et dimitte nobis débita nostra, sicut

    et nos dimittimus debitóribus nostris ; et ne nos

    indúcas in tentatiónem ; sed libera nos a malo.

V. Líbera nos quæsumus, Dómine, ab ómnibus malis, da 

    propítius pacem in diébus nostris, ut, ope  

    misericórdiæ tuæ adiúti, et a peccáto simus semper   

    líberi et ab omni perturbatióne secúri : exspectántes  

   beátam spem et advéntum Salvatóris nostril Iesu   

   Christi.

R. Quia tuum est regnum, et potéstats, et glória in 

    sæcula

V. Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis : 

pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis : 

ne respícias peccáta nostra, sed fidem Ecclésiæ 

tuæ : eámque secúndum voluntátem tuam

pacificáre et coadunáre dignéris. Qui vivis et

regnas in sæcula sæculorum.

 

R. Amen

V. Pax Domini sit semper vobíscum

R. Et cum spíritu tuo

V. offérte vobis pacem

T. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi : miserére  nobis

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi : miserére nobis.

Agnus Dei, sui tollis peccáta mundi : dona nobis Pacem

V. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.  

Beáti qui ad Cenam Agni vocáti sunt.

            R. Dómine, non sum dignus, ut intres sub  

tectum meum : sed tantum dic verbo et  

sanábitur ánima mea.

Oratio post communionem

V. Orémus…

R. Amen

Ritus conclusionis (Rites de conclusion)

V. óminus vobíscum

R. Et cum spíritu tuo

V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater et Filius et  

Spíritus Sanctus.



20/04/2010
4 Poster un commentaire

A découvrir aussi


Inscrivez-vous au blog

Soyez prévenu par email des prochaines mises à jour

Rejoignez les 178 autres membres